- ELOPS
- I.ELOPSCentauri proprium.II.ELOPSGraece ἔλοψ, piscis magni pretii, cum Acipensere idem esse creditus Apioni Gramm. apud Athen. l. 7. Sed eum incognitum Romanis, ait Ovid. Halieutico fragmento. v. 91.Et pretiosus Helops, nostris incognitus undis;Unde falli Apionem, arguit Plin. l. 32. c. 11. Rhodi certe optimus est, Plin. ibid. Rhombus Ravennae, Muraena in Sicilia, Elops. Rhodi. Et Varro in Sat. περὶ ἐδεσματων, Ostrea Tarentina, Pectunculus Chius, Ellops Rhodius. Archestratus tamen etiam commendat Syracusis captum.Τὸν δ᾿ ἔλοπ᾿ ἐςθαὶ μάλιςα Συρακούσαις ἕνικλειναῖςΤόν γε κρατιςεύοντα -----Iurrentinum quoque Ennius in Hedupatheticis,Surrentid Elopem fac mas ------Cum Anthia et sacro ipsce cognominato nonnulli eundem faciunt, alii itidem diversum etc. Salmas. ad Solin. p. 1316.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.